# Contra Julianum 2.54.32-38

Augustine, Contra Julianum, 2.54.32 to 2.54.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/2.54.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/2.54.32

Et usque adeo permiscuit imis longus summa dies (a) usquc adeo tenebrae lux, et lux tenebrae esse dicunlur, ut videant Pclagius, Coelestius, Julianus, et caeci sint Hilarius, Gregorius, Ambrosius? Sed qualiscumque homo sis, tamen quia homo es, videre mihi videor verecundiam luam ( si tamen non in te spes est omnis emortua sanitatis), ct quodam modo audio vocem tuam. Respondes, Absit ut audeam cæcos istos viros vel cogitare, vel dicere. Eorum ergo appende sententias. Nolo esse plures, at eas te pigeat numerare: sed non sunt ieves, at eas dedigneris appendere; imo tam sunt graves, at te videam sub earum onere laborare. Numquid et de istis dicturus es, < me imbellem tibi opinionem consortis opponere, et velut consternatum metu, conscios I nominare?»

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
