Latin
2.56.39 to 2.56.49
Augustine, Contra Julianum 2.56.39-49
Unproofread scanNot analysed yet
Talibus post Apostolos sancta Ecclesia plantatoribus, rigatoribus, ædificatoribus, pastoribus, nutritoribus crevit. Ideo profanas voces vestrae novitatis expavit; et canta ac sobria ex admonitione apostolica, nesicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et mens ejus corrumperetur a castitate quae est in Christo (II Cor. XI, 3), catholicae fidei virginitate insidias vestri dogmatis subrepentis exhorruit; et tanquam caput colubri calcavit, obtrivit abjecit. His igitur eloquiis et tanta auctoritate sanctorum, profecto aut sanaberis Dei misericordia donante, quod quantum tibi optem, videt qui faciat: aut si, quod abominor, in eadem quæ libi videtur sapientia, ct est magna stultitia, perduraveris; non tu judices quæsiturus es, ubi causam tuam purges; sed ubi tot sanctos doctores egregios atque memorabiles calholicæ veritatis accuses t Irenaeum, Cyprianum, Relicium, Olympium, Ililarium, Gregorium, Basilium, Ambrosium, Joannem, Innocentium, Hieronymum,. cæterosque socios ac participes corum, insuper et universam Christi Ecclesiam, cui divinæ familiae dominica cibaria fiJeliter ministrantes, ingenti in Domino gloria claruerunt. Adversus hanc autem miserabilem, quam Deus a te avertat, insaniam, sic respondenduni esse video libris tuis, ut fides quoque adversus te defendatur istorum; sicut contra impios et Christi professos inimicos etiam ipsum defenditur Evangelium.