# Contra Julianum 20.1-15

Augustine, Contra Julianum, 20.1 to 20.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/20.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/20.1

Eccc circumcisus tradit nascenti de sc, quo caruit in se (o). Quid est ergo quod dicis, « Per rerum naturam fieri non posse, ut illud homines probentur tradcre, quo caruisse creduntur? t Donum cst praputium, non est malum, quia Dcus illud fccit, sicut de oleastro copiosissime disputasti. Respondetur tibi Bonus est oleaster in rcrutn natura, sed in mysteriorum scriptura malum significat; sicut lupi, sicut vulpes, sicut sus Jota in volutabris coeni, sicut canis conversus ad suum vomitum: in rcrum natura bona sunt omnia, sicut ovcs; omnia quippe Deus fecit bona valde (Gen. i, 5i): sed in sanctis Libris lupi malos significant, ovcs autcm bonos. Ncc secundum id qu:;d sunt, sed secundum id quod significant, de illis similitudines damus, quando de boHorum maiorumque differentia disputamus. Sic ct præputium quoniam particula cst humani corporis, quod totum cst bona susbstantia, utique bonum est pcr naturam; sed malum significat per figuram, cum dic octavo cir cumcidi præcipitur parvulus, propter Christtun, in quo, sicut Apostolus dicit, circumcisi sumus circumcisione non manu facta, quam sinc duhio præfiguravit circumcisio mann facta. Præputium itaquc non cst peccatum, scd significat peccatum, et maxime originalc; quia per ipsum membrum est origo nascentium, pur quod peccatum dicti sumus natura filii ira:: nam et ipsum membrum natura proprie dicitur. Proinde circumcisio carnis non solum illam quas! generalem sententiam vestram sine ambiguitate subvertit, qua dicitis, < Per rerum naturam fieri non possc, ut quo ipse caruit, tradat proli parens: vcrum ctiam quia præputium peccatum significat, et invenitur in nascente, quod jam uon crat in parente; profecto originale peccatum quod jam remissum est parentibus baptizatis, manere demonstrat in parvulis, nisi et ipsi baptizentur, id est, spirituali circumcisionc mundentur: vosque convincit esse vcrissimum quod ncgatis;

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
