# Contra Julianum 20.16-45

Augustine, Contra Julianum, 20.16 to 20.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/20.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/20.16

quia ct ipse parvuhis, de quo dictum est, Peribit anima ejus de populo suo, si octavo dic non fuerit circumcisus (Gen. xvn. i4, 12). invenire sub justo judice cur pereat. non potestis, negantes originale peccatum. ii. Relinquamus silvas oleastrorum, et montes vel Africanos vel Italus olivarum; nec interrogemus agricolas, qui cum tibi aliud, mibi aliud forte re-. Bpondenut, neutros possumns celeri exploratione ' convincere, si ad hoc experiendum seminetur arbor, seris factura nepotibus umbram ( Virgil. Georg. lib. 2, vers. 58). Habemus oleam, non Africanam, noa Italam, sed Hebræam; cui nos qui fuimus oleaster, insitos esse gaudemus. Illi oteue data cst. circumcisio, quae nobis solvit istam sine disceptatione quæstionem. Trabit præputium proles, quod jam non habet parens; caruit, et tamen tradidit; amisit, et tamen transmisit: et hoc præputium peccatum significat. Ergo et ipsum potest in parentibus interire, et tamen ad filios pertransire. Attestetur etiam ipse infans, et tacens dicat: Peritura est anima mea de populo meo, si non fucro circumcisus octavo die: qui ergo et originale malum diffitemini, et justum Deum fatemini, quid peccaverim dicite. lluic infanti tacite clamanti quoniam loquacitas vestra ' nulla rationabili voce respondet, voces potius vestras apostolicis nobiscum vocibus jungite. Quæ sint enim ex parentibus, vcl utrum sint etiam alia contagia peccatorum, liberum nobis est qua:rerc; sive siL facile, sive difficile, sivc impossibile reperire: per unum tamen hominem in hunc mundum intrasse peccatum, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse, in quo omnes peccaverunt ( Rom. v, 12); aliter nobis fas esse non existimcmus accipere, nisi ut omnes mortuos esse credamus in primi hominis peccato, pro quibus mortuus est Christus, et omnes mori peccato quicumque baptizantur in Christo. CAPUT VIII (a). —22. Sed in aliis verbis meis,quac velut refellenda interponis disputationi tusc,dicis,<me vulgum libi excitareconatum;» quoniam dixi (De Nuptiis et Concupiscentia, lib.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
