Latin
20.46 to 20.65
Augustine, Contra Julianum 20.46-65
Unproofread scanNot analysed yet
i, n. 22), <fidem non dabitare christianam, quam novi hæretici oppugnare caeperunt, et eos qui lavacro regenerationis abluuntur, redimi de diaboli potestate; et cos qui nondum tali regeneratione redempti sunt, etiam parvulos filios redemptorum, sub ejusdem diaboli esse potestate captivos, nisi et ipsi eadem gratia redimantur. i Quod ut apostolico testimonio comprobarem, <ad omnes ætates »dixi <pertinere illud, de quo Apostolus loquitur, beneficium Dei: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suæ t (Coloss. 1. 13). Si hac sententia contra vos vulgas mo- Tetur; nonne hinc te potius oportet advertere, ita esse vulgatam et apud omnes confirmatam istam eatholicam fidem, ut nec notitiam possit fugere popularem? Necesse quippe fuerat, quidquid in parvulis suis ogerct', quod attinet ad mysteria christiana, omnes nosse Christianos. Car autem dicis, <quod certaminis singularis oblitus in vulgum refugerim? »Quis tibi promisit meum singulare certamen? Ubi, quando, quomodo, quibus præsentibus, quibus arbitris? i Oblato, »sicut loqueris, <placuit componi foedere bellum» (Virgil. Æneid. lib. i2, vers. 109), <ut pugnas omnium contentio nostra dirimeret? i AbSit ut mihi apud Catholicos arrogem, quod te tibi apud Pelagianos arrogare non pudet. Unus sum e multis, qui profanas vestras novitates ut possumus rcfutamus, sicut unicuique nostrum Deus partitus est mensuram fidei (Rom. xn, 3). Antequam cssem natus huic mundo, et antequam essem renatus Deo, multa catholica lumina vestras futuras tenebrasredarguendo praevenerunt: de quibus jam duobus supcrioribus Hbrismeisquanta pomi manifestatione disserui. Habes quo te avoces, si te adversus catholicam fidem adhuc insanire delectat.