Latin
Book 5
Augustine, Contra Julianum 21
Unproofread scanNot analysed yet
Quid autem magnum fuerat intueri, quod posteaquam dixi, c Ut alia membra moveantur positum in potestate est; >continuo subjeci, quaudo ab impedimentis corpus liberum habemus ct sannm? Somnus enim quando invitos premit, et lassitudo, utique impedimenta sunt, quibus membrorum agilitas impcdilur. Deinde quod aisti, <nec in eam partem sequi membra quam volumus, si ita velimus ut habitus ipse non patitur: >non attendisti propterea me prædixisse, i ut ad opera sibi congrua moveantur; ac per hoc si ca volumus flectere quo Eurum natura non patitur, ad opcra sibi non congrua non sequuntur. Tamen quando ea sequentia voluntario motu agimus,libidinis adjutorio non egemus: et cum ab eis movendis cessare volumus, continuo cessamus, nec contra volunlalcm nostram stimulis I libidinis excitantur.