# Contra Julianum 21

Augustine, Contra Julianum, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/21

Quid autem magnum fuerat intueri, quod posteaquam dixi, c Ut alia membra moveantur positum in potestate est; > continuo subjeci, quaudo ab impedimentis corpus liberum habemus ct sannm?Somnus enim quando invitos premit, et lassitudo, utique impedimenta sunt, quibus membrorum agilitas impcdilur. Deinde quod aisti, < nec in eam partem sequi membra quam volumus, si ita velimus ut habitus ipse non patitur: > non attendisti propterea me prædixisse, i ut ad opera sibi congrua moveantur; ac per hoc si ca volumus flectere quo Eurum natura non patitur, ad opcra sibi non congrua non sequuntur. Tamen quando ea sequentia voluntario motu agimus,libidinis adjutorio non egemus: et cum ab eis movendis cessare volumus, continuo cessamus, nec contra volunlalcm nostram stimulis I libidinis excitantur.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
