# Contra Julianum 22

Augustine, Contra Julianum, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/22

Sane quod dicis, < etiam genitalia servire animi imperio; > novam quamdam libidinem dicis, aut forte niinis antiquam, qualis cl in paradiso csse potuisset, si nemo peccasset. Sed quid hinc tecum agam, quando posterioribus verbis ct boc tollis, quibus dicis, non moveri hæc ad animi imp eriim, sed potius exspectare consensum? > Nee tamen ideo debes istam libidinem fami vel aliis molestiis nostris comparare. Quod enim nemo cum vult esurit, aut sititi, aut digerit; indigentiae sunt istae reficiendi vel xonerandi corporis, quibus subveniendum est, ne lædatur, aut occidat: numquid autem læditur aut occidit corpus, si libidini non adhibeatur assensus? Discerne ergo mala quæ per patientiam sustinemus, abeis malis quan per continentiam refrenamus. Nam et illa mala sunt, quan in corpore mortis hujus potuimus experiri. Quantae autem ct qnam tranquillæ potestatis cssemus eliam de his motibus, quibus alimenta sumuntur et digeruntur, in ilia felicitate paradisi, quis possit ut certum. est indagare, quis ut dignum est explicare? Ubi absit ut credamus, aliquid fuisse unde sensum nostrum, sive intrinsecus, sive extrinsecus aut dolor pungeret, aut labor fatigaret, ant pudor confunderet, aut ardor ureret, aut algor stringeret. aut horror offenderet.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
