# Contra Julianum 23.1-15

Augustine, Contra Julianum, 23.1 to 23.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/23.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/23.1

Quid, quod istam pulcherrimam famulam tuam, quam me pudet assidue vel vituperando nominare, te autem prædicare non pudct, < commendatiorem fieri putas, quod ei serviunt, ut ardentius excitetur, etiam cæteræ corporis partes, sive oculi videntes ad concupiscendum, sive alia membra in osculis et amplexibus? > Aures quoque hominis quomodo ei subderes invenisti, et erexisti ejus vetustissimum quidem, sed plane gloriosissimum titulum, commemorans quod in expositione Consiliorum suorum Tullius posuit: < Quia cum vinolenti adolescentes tibiarum etiam cantu, ut fit, instincti, mnlicris pudice fores frangerent; admonuisse tibicinam, ut spondeum caneret, Pythagoras dicitur: quod cum illa fecisset, tarditatc modorum ct gravitate cantus illorum furentem petulantiam resedisse 1. > Vides rrgo quam congruentius ego dixerim, sui juris hanc esse quodam modo, cui servitur ab aliis sensibus, ut in opus suum dignetur assurgere, vel a sua commotione requiescere. Hoc enim ego idco dixi, quia, sicut ipse confessus es, < consentitur ei potius quam imperatur. > Nam et quod < aliis concitatur stimulis, vcl modulamine frangitur ct sedatur, > sicut ipse prosequeris, profecto non ficret, si servirct hominis voluntati. Feminæ autem, quas ab isto motu immunes facis, quamvis possint virili concupiscentiæ subjacere, et quando non i atiuntur suam; tamcn quantulo ejus etiam ipsæ sunerant impetum, cui repugnat dccus honestasque starum, interrogetur Joseph (Gen. xxxix ). Debuisti sane homo ecclesiasticus ecclesiastica musica potius quam Pythagorica commoneri, quid Davidica' cithara cgerit in Saule, quando malo spiritu vexabatur, et tangente citharam sancto ab illa molestia respirabat ( I Reg. XVI): ne idco bonum aliquid existimes concupiscenliam carnis,quia nomunquam musicis cohibetur sonis. CAPUT VI.- 24. Quod autem dicis exclamans, « quam digne Jeremias cum prophetarum choro et sanctorum omnium exclamaret, Quis dabil capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum » (Jerem. IX, i )? ut insipientis populi peccata defleret!

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
