Latin
23.16 to 23.34
Augustine, Contra Julianum 23.16-34
Unproofread scanNot analysed yet
quia Ecclesia Christi doctores Pelagiani crroris expellit. Si flere salubrilcr velles, hoc fleres, quod illo cs imp'icatus errore, eisque tc lacrymis ab cadcm nova po ste dilueres. An ignoras, vel oblitus cs, vcl considerare detrectas, Ecclesiam sanctam, unam, catholicam, etiam paradisi significatam fuisse vocabulo? Quid ergo miramini, si de isto paradiso foras mittimini, qui legem quæ est in membris nostris, repugnans legi mentis, in illum paradisum vultis inducerc, de quo foras a Domino missi sumus, nee ad eum redire poterimus, nisi hanc in isto paradiso vicerimus? Si enim non ista concupiscentia quam defendis repugnat legi mentis, nullum adversus eam certamen quisquam sanctus exercet. Tu autem confessus cs, adversus istam quam tueris, etc. -cere sanctos <gloriosa certamina >(Supra, lib. 5, n. 42). Ipsa est igitur quæ repugnat legi mentis in corpore mortis hujus, de qua se gratia Dei per Jcsum Christum Dominum nostrum liberari dicehat Apostolus (Rom. VII. 23-25 ). Sentisne jam tandem, gratiæ hujus inimici quanto sint fonte lacrymarum plangendi, ct ne alios ad interitum secum trahant, quanta pastoralis curæ obseratione vitandi? Vos cnim <augetis >ista novitate eam quæ in omnibus est hæreticis, «occidui temporis pravitatcm. >Vos «estis ruina morum, »qui ipsius fidei supra quam mores ædificandi sunt, molimini fundamenta subvertere. Vos <pudoris interitus, >quos laudarc non pudet, contra quod pugnat et pudor. Hoc potius audire debet Ecclesia, quæ virgo dicitur, ut vos caveat; hoc matronæ, hoc virgines sacrae, hoc omnis pudicitia christiana. Non enim, sicut insimulas, «cum Manichæis dicunt, inesse carni suæ mali necessitatein: >quod malum illi substantiale, et Dco coæternum esse mentiuntur: sed dicunt sane cum Apostolo, Video aliam legem in mcmbris meis, repugnantem legi mentis mea; esse tamen eam sub animi potestate, gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, in mortis corpore castigandam, in morte corporis resolvendam, in corporis resurrectione et mortis morte sanandam.