# Contra Julianum 23.35-54

Augustine, Contra Julianum, 23.35 to 23.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/23.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/23.35

Tenent enim sanctam professionem, non solo habitu vestis, sed et mentis et corporis, resistendo concupiscentie carnis, quod hic fieri potest; non ea prorsus carendo, quod hic fieri non potest. Hoc ergo audiant, ut donec illa careant, vos caveant. Nam si ab omnibus sanctis quæras, tanquam in sancto auditorio duobus recitare cupicnlibns. utrum vituperatorem, an laudatorem malint audire libidinis; quid de illis responsurum putas, continentium laborem, conjugatorum pudorem, omnium castitatem? Itane vero abjicerent ab auribus suis libidinis vituperationem, et libenter audirent Iibidinis laudem? Non usque adeo putandum est perisse frontem de rebus (a), ut hoc dedecus, nisi in tali forte auditorio fieret, ubi te recitaturo considentibus discipulis suis magister Coelestius aut Pelagius prasidcret. CAPUT VII (b).—25. llinc ad alia verba mea transis, ubi dixi: « Hunc itaque motum ideo indecentem, quia inobedientem, cum illi primi homines in sua carne sensissent, et in sua nuditate erubuissent, foliis liculneis eadem membra texerunt: ut sahem arhitrio verecundantium velaretur, quod non arbilrio volentium movebatur; et quoniam pudebat quod indecenter libebat, operiendo fieret quod decebat > (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. i, n. 7). His verbis meis propositis, hoc te jam destruxisse in secundi tui libri disputatione, et in hujus tertii, cui nunc respondeo, parte superiore, inani jactatione commemoras. Nunc autem, quia istum « motum > libidinis dixi « ideo indecentem, quia inobedientem; »dixisse me vis putari, « non eam corpori, non animo esse subjectam, sed fcra virtute semper indomitam. > At ego illam virtutem nunquam dixi esse, sed vitium. Quod si non movetur concupiscendo, quid est quod adversus eam castitas dimicat continendo? ubi sunt illa quæ adversus eam confessus es exerceri sanctorum < gloriosa certamina? I Quantum ergo attinet ad pudicitiam, quod ejus libidinis expugnatione, oppressione, frenatione, et ad nihil illicitum permissione servetur, hoc dicis quod ego: sed quod expugnandum, opprimendum, refrenandum est, ne ad illicita rapiat, quibus inhiare non cessat, bonum esse tu dicis, non ego.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
