Latin
Book 6
Augustine, Contra Julianum 25
Unproofread scanNot analysed yet
Potest autem dici Deus ab alio, quales estis, perverso, sed crrore diverso; potest prorsus dici Dcus, quod nos sentire de parvulis dicis, <ad inimici sui lucrum semper industrius; »quia eos quos novn, non ad tempus sub diabolo futuros, sed cum illo semper arsuros, non desinit creare, nutrire, vestire, eisque pertinacissima iniquitate peccantibus vitam salutemque subministrare. Sed facit hoc Deus quomodo sciens bene uti et bonis et malis; cujus majestatis usibus, non solum cos quos premit aut decipit, scd nec se ipsum malignitatis ullius arte diabolus subtrahit. Ac per hoc non pertinent ad diabolum, qui cruuntur de diaboli potestate: qui vero ad cum pertinent, in Dei, sicut ipse, sunt potestate.