# Contra Julianum 26-2

Augustine, Contra Julianum, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/26-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/26-2

Quam vanum est igitur, quod acutule te dixisse arbitraris, quasi asseramus,« hoc inter se foedus iniisse diabolum et Deum, ut quidquid perfunditur, Deus; quidquid nascitur, diabolus sibi vindicet: ea tamen lege, sicut dicis, < ut ipsam commixtionem qnam diabolus instituit, Deus obnoxia virtute fecundet? t Prorsus nec instituit diabolus commixtionem, qnoniam esset et si nemo peccasset; sed ita esset, ut tua ibi suscepta vel nulla esset, vel inquicta non esset: nec obnoxia virtute, sed libera et potentissima Dcus fecundat uteros feminarum, etiam vasa diabolica parituros. Sicut enim hominibus malis, ita et seminibus ea origine vitiatis. in quibus bona est ab illo creata substantia, incrementum, formam, vitam, salutemque largitur gratuita bonitate, nulla necessitate, insuperabili potestate, irreprehensibili veritate. Cum ergo utrumque in potestate sit Dei, ct qnod pertunditur scilicet, et quod nascitur, a cujus po. testate alienus.nec ipse diabolus invenitur, tu duo ista qnomodo posuisti? Utrum melius esse voluisti nasci quam perfundi? An melius esse perfundi, quia ibi est et nasci? Non enim perfundi poterit qui natus non fuerit. An utrumque æqua lance perpendis? Si nasci putas esse melius, regenerationi spirituali facis injuriam, cui generationem carnalcm sacrilego errore præponis. Non enim frustra crederis noluisse dicere, Quod renascitur; sed, i quod perfunditur: » ut quoniam diabolum et Deum quasi partes inter se fccissc per nostrum sensum demonstrare cupiebas, partem Dei faceres verbi vilitate viliorem. Potuisti enim dicere, Quod renascitur; potuisti, Quod regeneratur; potuisti postremo, Quod baptizatur: hoc enim verbum ex græco latina consuctudo sic habet, at non soleat alibi nisi in Sacramento regenerationis intelligi. Nihil horum dicere voluisti, sed elegisti verbum quo fieret contemptibile quod dicebas. Nemo enhn legentium præferre posset natum renato, vel regenerato, vel baptizato; sed facile putasti natum praeferri posse perfuso. Si autem quantum distat coelum a terra, tanto mc!ius est perfundi ut portetur hominis imago coelestis, quam nasci ut portetur hominis nnago turreni (! Cor. iv, 49); evanuit jam tua ista invidiosa partitio. Neque enim mirandum est, si coelestis hominis imaginem, qua; sacra perfusione suscipitur, sibi vindicat Deus; imaginem vcro terreni hominis terrena labe sordentem sinit esse sub diabulo: donec ad suscipicndam coelestis hominis imagincin renascatur in Christo.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
