# Contra Julianum 28

Augustine, Contra Julianum, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/28

Adhuc non evigilas, ut intelligas nostram naturam non esse, sed vitium, contra quod virtute pugnamus Neque enim bono bonum, sed bono utique malum vincimus.Considera cum quo vinca!, cum quo vincatur. Quando enim libido vincit, vincit ct diabolus: quando libido vincitur, et diabolus vincitur. Q'tem ergo vincit libido, et a quo vincitur, hostis est rjus: cum quo autem vincit el vincitur, auctor est ejus. Rogo te, oculos aperi, et cerne quae aperta sunt. Nulla pugna est sine malo. Quando enim pugnamur, aut bo!tum pugnat et malum, aut malum ct malunt, aut si dno bona inter se pugnant, ipsa pugna est magnum malum. Quod in corpore quando contingit, ut ea quibas constat, id est humidum et siccum, calidum et frigidum, quamvis sint inter se contraria, pacem secum concordiamque non teneant, morbi aegrotattonesque nascuntur. Et quis audeat dicere, aliquid eorum non esse bonum; cum omnis creatura Dci bona sit, et benedicant in hymno trium puerorum frigus et aestus Domiuum (Dan. III, 67)? Qu.c inter se contraria, servant tamcn pro rerum incolumitate concordiam: cum vcro in nostro corpore discrepant, sessque inviccm oppugnant, valctudo turbatur. Et hoc totum, sicut ipsa mors, de peccati illius propagatione descendit. Neque enim et haec quisquam dixerit, si nemo peccasset, nos in illa beatitudine paradisi fuisse passuros. Sed aliae sunt rerum corporalium qualitates, quæ secum a contrariis temperantur ut bene valenmus; et cum sint in diverso genere bonae, tamcn cunt discordant, malam valctudinem faciunt; ct aliae sunt animae cupiditates, quae propterea carnis dicuntur, quia secundum carnem anima concupiscit, cum sic concupiscit, ut ei spiritus, id est pars ejus melior et supcrior, dcbeat repugnare. Denique ista vitia non medicos ullos corporum quaerunt, sed gratia Christi medicante curantur: prius, ut reatu non teneant; deinde, ut conflictu non vincant; postremo, ut omni eX parte sanata nulla omnino remancant. Proinde cum mala concupiscere maium sit, et bona concupiscere bonum sit, atque boc bellum quamdiu hic vivitur non quicscat, cum caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; quis me liberabit de corpore mortis hujus, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum? Cui gratiae nimis inimicum dogma horrescimus vestrum.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
