# Contra Julianum 3.1-18

Augustine, Contra Julianum, 3.1 to 3.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.1

Libro Juliani secundo respondet Augustinus, dicta ipsius, ut in primi libri confutatione fecit, singula excutiens, iis tantum silentio prætermissis, quae aliquem nodum quæstionis ad rem pertinentis non habent. Atque Lic duo præsertim probat: unum quidem, virtutes infidelium veras non esse; alterum vero, malum esse concupiscentiam, quod ipsis etiam Gentilium sententiis, praebente occasionem adversario, commonstrat. Circa medium libri paucis obiter docet quomodo gratia non secundum merita detur, nec tamen In fatum sit referenda; utque intelligendum quod Apostolus dicit ' Deum velle omnes homines salvos fieri. CAPUT PRIMUM. — i. Jam nunc ab alterius voluminis exordio cætera videamus, quibus librum meum refellere niteris; omiltentes, sicut instituimus, ea quae nodos non faciunt quæstionum, quibus solvendis curam nos oportet impendere, nee immorando superfluis ipsa prolixitate operis a laborioso negotio deterrere lectorem. Supcriore igitur libro satis egimus, quo recte judicantibus appareret, cum Deus verus et bonus sit hominum conditor, bonæque sint nuptiiB, quas et conditione atque copulatione utriusque sexus instituit, et fecunditatis munere benedixit; malum tamen esse concupiscentiam carnis qua concupiscit adversus spiritum, coque malo bene uti pudicilam conjugalem, meliusque non uti continentiam sanctiorcm: quod malum non ex alia substantia quam Deus non condidit, sicut Manichæus insanit, nobis esse permixtum; sed per inobedicntiam unius hominis exortum atque traductum, et per obedientiam unius hominis expiandum atque sanandum; cujus obligatione implicat debita pœna nascentem, solvit indebita gratia renascentem. Hoc malum contra me laudando, adversarius meus videris: sed in te debellando, meus testis es: si autem non debcllas, tuus hostis es. Proinde quia primo tuo libro sufficienter me respondisse existimo, quamvis ibi tota causa finita sit; tamen ne cæteris tribus respondere non potuisse videamur, in eis etiam quam vana dixeris intuere. i. Propositis ex meo libro (De Nupt.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
