# Contra Julianum 3.12.1-21

Augustine, Contra Julianum, 3.12.1 to 3.12.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.12.1

Nos certe causam cur sub diabolo sit qui nascitur, donec renascatur in Christo, peccati ex origine dicimus esse contagium. Vos autem qui hoc negatis, ea saltem quæ aperta sunt intuemini; cur nonnulii etiain daemonem patiantur infantes: nisi forte et ipsos, aut esse, aut sub diabhlo esse, negabitis; nee vos Evangelium commonebit, ubi forsitan propter vos interrogavit Dominus quod sciebat, ut pater pueri responderct, filium suum ab infantia sua a dxmonio tam gravi graviterque vexari, ut a Christi discipulis non posset expelli (Marc. IX, 16-26). Ecce ego, ut sint parvuli in diaboli potestate, causam nuptias esse non dico, quod me dicere calumniaris. Nuptiæ quippe habent ordinem suum et benedictionem suam, bonumque suum nec subintrante peccato amittere potuerunt. Tu autem quare sit sub diabolo ille saltem infans, qui manifestissime vexatur a diabolo, ila ut aliquando ipsa vexatione moriatur, responde si potes. Non vis enim, quemquam ullam pœnam pro alienis subire peccatis, ne binc fiat credibile, etiam contagia peccatorum in nascentes ex gignentibus posse transire. CAPUT VI. — 13. Sed videlicet, ut egregius dialecticus, < non me patieris elabi, sed presse interrogabis et breviter, In parvulis actionem ream, an na. turam putem. > Et ad utrumque respondens, < Si actionem, > inqnis, < ostende quid fecerint: si naturam, ostende quis eam fecerit. > Quasi et actio mala faciat nisi naturam ream. Actione quippe qui reus est hommis2, homo est; homo autem natura est. Homines igitur, sicut peccati actione majores, ita minores najorum contagione sunt rei: isti ex eo quod faciunt, illi ex quibus originem ducunt. Quocirca in parvulis3, bonum est, quod homines sunt; quod omnino non essent, nisi eos ille qui summe bonus est creavisset. Mam vero si nullum ex origine traberent, nuniquam cum vitiis vel corporalibus nascerentur.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
