Latin
3.12.22 to 3.12.41
Augustine, Contra Julianum 3.12.22-41
Unproofread scanNot analysed yet
Deus enim oni est animarum, ipse est etiam corporum conditor, qui utique humanae in ipsa conditione naturæ vitia non infligit immeritae. Neque enim de innumerabilibas parvulis, qui et in animo et in corpore cum tanta vitiorum varietate nascuntur, boc dici potest, quod Dominos ati de illo qui cæcus natus est; non propter peccatum ipsios, vel parentum, id esse factum, sed ut manifestarentur opera Dei in illo (Joan. ix, 5). Multi quippe nec sanantur omnino, sed cum eisdem vitiis, sive qualibet1 aetate, sive in ipsa moriuntur infantia. Nonnullis etiam parvulis jam renatis, vel permanent cum quibus sunt nati, vel accidunt hujusmodi mala, absit ut dicamus indigne: sed hinc potius intelligamus eis ad alterum saeculum prodesse, quod renascuntur; hujus autem saeculi dispositionem propter vitium I superbiæ hominis, per quod apostatavit a Deo (Eccli. x, 14, 15), diversis malis hommum peragi in jugo gravi super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ in matrem omnium (Id. XL, 4). CAPUT VII. —14. Quod autem in hoc opere tuo, quomodo fiant a dialecticis syllogismi, unde quæstionem tibi nullus objecit, docere conaris; quantum tibi places, tantum gravibus lectoribus dispilces. Et, quod est pejus, fingis me dicere quod non dico, concludere sicut non concludo, concedere quod nonconcedo, et eoncludis tibi ipse quod renuo. Quando enim ego negavi, <naturam hominum esse laudabiiem, >in quantum homines sunt? Quando dixi, <ob hoc ipsum reos esse, qnia sunt; »cum profecto essent, nec rei essent, si nemo peccasset? Quando dixi, <fecunditatem esse reprobandam; >cum ad benedictionem pertineat nupLiarum? Quomodo a te peterem ut hoc ipsum concederes, quod ipse non dixi?