# Contra Julianum 3.17-32

Augustine, Contra Julianum, 3.17 to 3.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.17

Quid ergo opus est, ut aliquid adversus ea dicam, quæ in principio posuisti libri hojus solita et vana, i de invidia quam vos sustinere pro vcritate jactatis, et de paucitate velut prudentium quibus vos placere gaudetis? » Haec eriim et veterum et novorum omnium vox est haereticorum, ipsa consuetudine jam sordidata atque protrita '. Et tamen necessitate compellitur talibus pannis indui tam magna etiam vestra superbia, quae sic tenditur et inflatur, ut eos deformius dum gestit ostentare, disrumpat. Tuas etiam calumniosissimas contumelias non est necesse saepius refutare, quibus me unum nominatim videris appetere; et in tot ac tanta catholica lumina, tacitis eorum nominibus, vel insanus insilis, vel cæcus offendis. Unde tibi duobus prioribus libris sic me respondisse arbitror, ut a nullo amplius requiratur. i. Exaggeras quam sil difficilis paucisque conveniens eruditis sanctarum cognitio Litterarum: » videlicet, < ut Deus hominum, sicut universi conditor I, et justus et verax ac pius, idem donorum suorum in homines cumulator probetur; quia una est, » ut fateris, « optima causa studiorum bonorum, ut honoretur Deus. > Quem tamen sic honoras, ut parvulorum libcratorem ncges per Christum Jesum, id cst, Salvatorem, cujus eos Baptismate sic ablui dicitis 3, ut non consequantur salutem, tanquam medico non indigeant Christo; humanae originis venam sagaciter inspicicnte, et eos sanos pronuntiante Juliano. Quanto melius nihil omnino didicisses, quam per istam velut scientiam legis, in qua te turgidus jactas, non sane duce Dei lege, sed vestra potius vanitate, ad hanc impiam praesumptionem inimicam fidei christiana: pt tuae animæ pervenisses. « Sententia, » inquis, « vestra tam deformis ct vana est, qUa! et Deo iniquilalcm, et diabolo conditionem hominum, et peccato substantiam, et conscientiam sin6 scientia parvulis conatur adscribere. » Breviter respondeo: Sententia nostra nec deformis est; quia speciosum forma prae filiis bominum Salvatorem praedicat omnium hominum (Psal.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
