# Contra Julianum 3.19-2-34

Augustine, Contra Julianum, 3.19 to 3.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.19-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.19-2

et Concup., lib. 1, n. 3) verbis meis exultas, quod < teste Apostolo > dixerim, < donum Dei esse pudicitiam conjugalem > ( I Cor. VII, 7): quasi propterea laudaverit Apostolus malum quod tu laudas, quo caro concupiscit adversus spiritum (Galat. v, 17), quo malo utitur bene pudicitia conjugalis, sicut jam in libro superiore monstravi. Nun itaque parvum donum Dei est, ita frenari hoc malum, ut ad nihil relaxetur illicitum, sed generationi tantum regenerandorum serviat filiorum. Ejus quippe impetus non sua sponte moderatus est: a nullo namque illicito sese abstinet, si membra desiderio ejus inserviant. Ac per hoc ejus motus, non in ipso, cujus inquictus est motus; sed in refrenante ac bene uteute laudatur. Itaque isto malo cum bene utuntur conjugati fidelEs, a cujus reatu soluti sunt munere Salvatoris; profecto quicumque inde nascuntur ejusdem munere Creatoris, non sicut nobis objicis, < in regnum diaboH præparantur; > sed ab illo potius eruendi et in regnum Unigeniti transferendi 1. Hæc enim est, et esse debet piorum conjugum intentio, ut regenerationi generatio præparetur. Si autem hoc malum quod in se ipsis parentes sentiunt, cui malo, ut tuis verbis utar, c Apostolorum legio repugnavit > (Supra, lib. 3, n. 65), > non pertineret ad filios, sine illo utique nascerentur: nunc vero quandoquidem cnM hoc nascuntur, quid miraris, quia propter hoc renascuntur, ut ab ejus obligatione solvanlur, et aut ex ista vita ab illo liberati rapiantur, aut in ista vita adversus illud liberi praelientur, victoresque in fine remunerentur?

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
