# Contra Julianum 3.19

Augustine, Contra Julianum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.19

Absit autem ut, quemadmodum calumniaris, dicamus < homines ad hoc a Deo fieri, ut a diabolo legitimo jure teneantur. » Quamvis enim et hoc divi. nae sit magis, quam diabolicae potestatis, ut immundo principi generatio immunda subdatur, nisi regeneratione mundetur: tamen non ad hoc Deus facit homines, ut familiam quodam modo diabolus babeat; sed ea bonitate, qua naturis omnibus praestat ut sint, qua etiam ipsum facit subsistere diabolum. Quam bonitatem si rebus subtraheret, continuo nihil essent. Sicut non ideo creat pecora in armentis et gregibus impiorum, ut dæmonibus immolentur, quamvis hoc eos noverit esse facturos: sic etiam ubi generationem peccato cernit obnoxiam; secundum pulcherrimum quem disposuit ordinem saeculorum, suam nou abstinet ab ejus conditione bonitatem. CAPUT X. — 20. Sed post hanc argumentationem, qua te fallis, et confecisse te aliquid arbitraris, ingeria solitum maledictum, ac deinde subnectis, Quod forsitan dicam, Scripturarum, non syllogismorum debere testimonio comprobari, filios de corporum commixtione nascentes, reputari divino operi: » quasi qui hoc negaverit, possit esse christianus. Proinde rem, quam promptissime confitemur et libentissime praedicamus, velut habeat inter nos controversiam, ita per Scripturarum testimonia conaris ostendere; et laboras inaniter, non ut respondere nobis, sed ut libros possis implere. Verumtamen quod dixisti, < Ut exprimeret fidem operum Propheta, prope periculum pudoris accessit, quia dixit, Erunt duo in cante una » (Gen. ii, 24); satis te debuit admonere, nihil pudendum futurum fuisse in operibus Dei, nisi praecessisset cur natura humana deberet de sui meriti deror.. mitate confundi. CAPUT XI. — 21. Dicis etiam in laude libidinis, < hanc fuisse redditam Dei munere Abrahae et Sarae senio confectis emortuisque corporibus » (Rom. iv, i9): et invidiosa voce proclamas, < ut asseram si possum, ad opus diaboli pertinere, quod Deum videam interdum conferre pro munere. » Quasi vero si claudum hominem resuscitet Deus, viventibusque restituat, qui utique mortuus jam claudicare non poterat, etiam claudicationem debet videri pro munere contulisse. Ita ergo si restitutus est, qui fuerat in viridioribus, corporum vigor, sic utiqne restitutus est, ut se habet conditio corporis mortis hujus. Non enim eos ad illum statum revocari oportebat, in quo Adam fuit ante peccatum, ut possent sine lege in membris quae repugnat legi mentis, filios procreare.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
