Latin
3.22.18 to 3.22.36
Augustine, Contra Julianum 3.22.18-36
Unproofread scanNot analysed yet
Erat enim Abraham annorum circiter octoginta quinque, Sarra autem annorum septuaginta quinque. Scriptum est enim: Abraham autem erat annorum octoginta sex, eum peperit Agar Ismael Abrahae (Gen. xvi, 1, 2, 46). Proinde aute annum ferme mixtus invenitur ancillæ, quando conceptus est Ismael, Qui tandem conjugesan hac aetate generant temporibus nostris, nisi divinitus flat tale miraculum? Et tamen illi poterant, si Sarra sterilis non fuisset; qnia et ille potnit de Agar, et illa nondum erat sic ætate progressa, ut ei cessarent fieri muliebria. Ad hoc ergo erat Abrahae corpus emortuum, ut de Sarra jam gcnerare non posset, etiamsi esset illa ita fecunda, ut tamen jam propinquaret ætati, qua cruor ille menstruis intervallis venire desisteret. Quibus enim jam omnino non fluit, eas ab auctoribus medicinae definitum est non posse concipere. Quod si falsum esset, nullo modo dicere Scriplur. curaret, Defecerunt autem Sarræ fieri muliebria: cum superius jam dixisset, Abraham autem et Sarra seniores progressi in diebus suis (Id. XVIII, 11 ). Pro modo ergo temporis, cujus longe prolixiore spatio tunc vivebant, generare jam illa ætate non poterant, cum esset Abraham centenarius, Sarra nonagenaria; eliamsi sterilis non fuisset, et ante annum concumberent, quando adhuc ei fluebant fortasse muliebria; et ideo adhuc concipere posset, si juvenis esset maritus; tunc autem non posset, propter corpus Abrahae sic emortuum senectute, ut ex illius aetatis femina gignere non valeret; qui tamen et ipse de adolescentula valoret, sicut postea de Cethura valwit (Id. XXV, i, 2): quamvis et illic dici possit, fecurrditatis munus in eodem perseverasse, quod acteperat ut nasceretur Isaac. Pro modo autem nunc temporis, quo longe breviere spatio vivunt homines, intra centum annos amborum conjugum generare posse dicuntur. Si vero in summam ducti amborum anni centenarium numerum excesserint, sic asseverantur non posse filios procreare, etiamsi fecunda sit mulier, et fluentibus adhuc muliebribus possit ex juvene;