# Contra Julianum 3.23

Augustine, Contra Julianum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.23

Miraculum ergo Dei factum est, ut conciperetur Isaac, non parentibus ejus libidine reddita, sed fecunditate donata: nam illa esse poterat etiam in illis annis; haec vero esse non poterat, iot impedientibus causis. Quanquam et libido, sicut superius disseruimus, si emortuis membris senilibus munere Dei quodam modo reviviscentibus etiam ipsa revivisceret. conditionem profecto carnis corruptibilis sequeretur, ut esset in corpore mortis hujus, qune in paradiso esse non potest ante peccatum in corpore vitae illius. Secundum conditionem autem poenalis hujus corporis, munus fecunditatis nunc Deus unicuique largitur, non secundum illam felicitatem, ubi nihil erat in carne, quod adversus spiritum concupisceret, et concupiscente adversus se spiritu frenaretur: quia in natura hominis ante peccatum pacem decebat esse, non bellum. In ea vero parte ratiocinationis tuae frustra laborasti, tanquam dicere possemus, « Isaac sIim concupiscentia carnis vel semine viri fuisse procreatum. > Hoc enim non dicimus: et ideo quidquid inde disputasti, prætereundo contemnimus. CAPUT XII. — 24. Quod autem tibi præclaro acumine visus es invenisse, ut diceres, Etiamsi diabolus crearet homines, nulla culpa sua mali esse II I; et ideo jam nec man essent, quia esse quisquam nisi quod natus est, non potest, Dee ab eo justum est aliquid amplius flagitare quam potest: > solemus et noa adversus Manichæos ista dicere, qui non vitiatam bonam dicunt esse naturam, sed sine initio et immutabiliter malam, quam secundum suas fabulas opinantur malam. Natura vero humana secundum catholicam fidem bona instituta, sed vitiata peccato meritoque damnata est. Nec mirum autem nec injustum est, quod radix I profert damnata damnatos, nisi cujus manus non defuit crcanlis, non desit et miSericordia liberantis: quam TOS miseris invidetis 1, cum malum parvulos, a quo liberentur. non habere dicitis.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
