# Contra Julianum 3.25

Augustine, Contra Julianum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.25

Sed certe vos qui miseram falsa defensione premitis, et perniciosa laude oppugnatis infantiam, qoare nihil mali merentes tot in parvulis imagines Dei, si non baptizentur, non admittitis 2 ad regnum Dei? Numquid ipsi sibi defuerunt, ut priventur regno, ut tam luctuoso puniantur exsilio; cum id non fecerint, quod facere omnino non poterant? Ubi etiam ponis, quia et vita carebunt, quoniam non manduca. verunt carnem, nec biberunt sanguinem Filii hominis (Joan. VI, 54)? Unde Pclagius, quod supra commemoravi cos qui dicunt, infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam æternam, i in ecclesiastico judicio (a) nisi damnasset, damnatus exisset. Qua justitia, quæso, a regno Dei, a vita Dei alienatur imago Dui, in nullo transgressa legem Dei? Nonne audis quemadmodum detestatur Apostolus quosdam, quos dicit alienatos a vita Dei per ignorantiam quæ est in illis propter cecitatem cordis eorum (Ephes. IV, 18)? Tenebitur hac sententia non baptizatus parvulus, an non tenebitur? Si dixeritis, Non tenebitur: evangelica veritate, lingua etiam Pelagii teste, vincemini atque puniemini. Ubi est enim vita Dei, nisi in regno Dei, quo nisi renati ex aqua et spiritu, intrare non possunt (Joan. III, 5)? Si autem dixeritis, Tenebitur: fatemini poenam, culpam dicite; fatemini supplicium, meritum dicile. Nihil in vestro dogmate reperitis, quod proferre possitis. Jam igitur aliquando, si ullus est christianus sensus in vebis, etiam in parvulis propaginem mortis et damnationis agnoscite, debita justitia puniendam, gratis gratia Dei liberandam. In quorum redemptione laudari Dei misericordia potest, in quorum perditione accusari Det veritas non potest: quia universæ viæ Domini misericordia et veritas (Psal. xxiv, 10). CAPUT XIII. — 26. Dividis, definis, disseris quasi medicinaliter de genere, et specie, et modo, et excessu concupiscentiæ; < hujus genus esse > asserens i in igne vitali, speciem in motu genitali, modum in opere conjugali, excessum in intemperantia Cornicandi: » et tamen post istam totam quasi subtilem atque prolixam disputationem tuam, cum te breviter et aperte interrogavero, cur ignis iste vitalis bellum in homine radicaverit, ut eo caro concupiscat adversus spiritum, et spiritui9 necesse sit concupiscere adversus carnem (Galat. v, 17); cur vulnere feriatur mortali, qui voluerit igni consentire vitali; puto quod ipsum libri tui atramentum erubescendo convertetur in initium. En ignis4 vitalis, qui nostræ animae, quae vita est vera carnis, non solum ad arbitrium non obsequitur, sed plerumque contra ejus arbitrium inordinatis ct turpibus motibus excitatur, et nisi adversus eum spiritus concupiscat, bonam vitam nostram ignis iste vitalis occidit.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
