Latin
3.33 to 3.38
Augustine, Contra Julianum 3.33-2-38
Unproofread scanNot analysed yet
XLIV, 3), per hoc etiam parvulorum: nec vana est; quæ4 non frustra, sed praecedente peccato dicit hominem vanitati similem factum, cujus dies sicut umbra praetereunt (Psal. cium, 4): nee Deo adscribit iniquitatem, sed potius æquitatem; quia non injuste tot et tantis malis, quæ saepissime cernimus, etiam parvulus plectitur: necdiabolo conditionem hominum, sed humanae originis depravationem; nec peccato substantiam5, sed in primis hominibus actum, in corum vero posteritate contagium: nec parvulis conscientiam sine scientia, in quibus nec scientia est, nee conscientia; sed scivit ille quid fecerit in qno omnes peccaverunt, et singuli malum inde traxerunt.