# Contra Julianum 3.35.16-40

Augustine, Contra Julianum, 3.35.16 to 3.35.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.35.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.35.16

non potest quemquam sinc malis meritis damnare, quia justus est. Nullum meritum malum octo dicrum infans de propriis peccatis habebat; quare damnaretur, nisi circumcideretur, si ex originc non trahebat? CAPUT XIX. — 36. Perge ad cætera, et vanis naniora contexe: non Scripturarum sanctarum eloquia quæ commemoras, dico, sed ex his quæ conficere niteris. Quandoquidem dicis, < Ex hoc intelligi debere perfectam ignorantiam justitiam nominari, quia dixit Deus ad Abianclech, qui cum Sarra fuerat concubiturus, ignorans quod uxor esset aliena, Et ego sciebam quia in corde mundo fecisti hoc ( Gen. xx, 6). Et ideo nascentium statum, generantium voluntate non lædi: quia etsi mala esset, » inquis, < tamcn ad illorum nullo genere scientiam perveniret. > Cur ergo eos non nominas justos, si perfecta ignorantia justitiænomine nuncupanda cst? Nihil est namque perfectius ignorantia parvulorum: nihil ergo vocetur et justius. Ubi est quod superius asserendum putasti, < Nec justos nasci parvulos, nec injustos, quod futuri sunt actibus suis; sed tantummodo infantiam innocentiae dote locupletem? > An non verba tua suut, ubi dicis: < Homo igitur innocentia quidcm plenus, sed virtutis capax nascitur, aut laudem, aut reprehensionem ex proposito accedente, meriturus? > Numquid virtutem dicturus es uon esse justitiam? Quomodo igitur infans nondum plenus est virtute, sed capax, cum plenus sit ignorantia, quam dicis esse justitiam; nisi virtutem neges esse justitiam? Itane nondum evigilabis hac absurditate percussus, et te hoc dixisse pœnitebit? Nam Domini verba vigilant, sed tu dormis. Neque enim ait regi, Sciebam quia cor habes justum; aut, quia cor habes mundum: cum scriptum sit, Beati qui mundo sunt corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Tu autem istum Abimclech ad peccatoris I proponis exemplum. Sed, sciebam, inquit Deus, quia in corde mundo fecisti hoc. Non omnia, vel quaecumque alia;

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
