# Contra Julianum 3.40

Augustine, Contra Julianum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.40

Si autem putas, < Apostolum ex hoc laudasse libidinem, quia usum feminæ dixit esse naturalem, ubi ait, quosdam relicto naturali usu feminæ, caarsisse in appetitum suum in invicem > (Rom. I, 27): omnem profecto usum feminæ laudare compelleris 1 ac per hoC et ea qux cum feminis committuntur slu. pra laudabis, quia et illic usus utique naturalis est: quamvis daipnandus, quia legitimus non est; unde et filii non legitimi, sed naturales vocantur, qui inde nascuntur. Non itaque concupiscentiam carnis illo verbo laudavit Apostolus: sed naturalem appellavit usum, uude natura humana potest nascendo subsisterc.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
