Latin
3.45.47 to 3.45.54
Augustine, Contra Julianum 3.45.47-54
Unproofread scanNot analysed yet
Ac per hoc frustra dixit Joannes, concupiscentiam carnis non esse a Patre: bane enim tu bonam, et ob boc a Patre esse contendis, etiam cum ea quisque male utitur; quia bono male ulitur. Nec dicere poteris, Quando moderata est, a Patre est; quando immoderata est, non est a Patre: quia et tunc, ut dicis, bonum est, quo bono male utitur malus. Sed ab his angustiis liberaberis, si credideris, non linguae tuæ, sed pugnæ tuae. Continentia est enim a Patre, qua non expugnaretur concupiscentia, nisi non esset a Patre. Hæc ipsa ergo, contra quam, si continenter vivis, acriter pugnas, non est a Patre. Non enim contra eam pugnares, nisi repugnaret: nec vero repugnaret tibi agenti quod donatur et amatur a Patre, si esset a Patre.