Latin
Book 3
Augustine, Contra Julianum 3.47
Unproofread scanNot analysed yet
Non igitur <sum pharmacopolæ similis, >ut dicis, <qui promittebat bestiam, quae se ipsam comesset 1. >Sed observa, ne bestialis iste motus, contra quem videris in tua carne confligere, sicut te pervertit laudatus, sic te consumat postea relaxatus. Non enim, ut calumniaris, ego dixi <nuptias et magnum bonum et magnum malum, I tanquam eo modo ipsa se eomedat ista sententia; sed diri in uno homine naturam bonam, vitium malum: quod esse tu ipse certe in adulteris confiteris, nec propter eorum vitium improbans naturam, nec propter eoram naturam approbans vitium. Bonum dixi nuptias, ex quibus es natus; malum autem non de nuptiis, sed de vitiata origine attractum, contra quod geris bellumrenatus.