# Contra Julianum 3.47

Augustine, Contra Julianum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.47

Non igitur < sum pharmacopolæ similis, > ut dicis, < qui promittebat bestiam, quae se ipsam comesset 1. > Sed observa, ne bestialis iste motus, contra quem videris in tua carne confligere, sicut te pervertit laudatus, sic te consumat postea relaxatus. Non enim, ut calumniaris, ego dixi < nuptias et magnum bonum et magnum malum, I tanquam eo modo ipsa se eomedat ista sententia; sed diri in uno homine naturam bonam, vitium malum: quod esse tu ipse certe in adulteris confiteris, nec propter eorum vitium improbans naturam, nec propter eoram naturam approbans vitium. Bonum dixi nuptias, ex quibus es natus; malum autem non de nuptiis, sed de vitiata origine attractum, contra quod geris bellumrenatus.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
