Latin
3.48.23 to 3.48.46
Augustine, Contra Julianum 3.48.23-46
Unproofread scanNot analysed yet
VI, 12). Nee insultetis hinc nobis: inde quippe estis hæretici, quia hæc displicent vobis. Nos in Dei vera misericordia, vos in vestra falsa virtute confiditis. Vos gratiam Dei secundum merita nostra dari dicitis; quod tamen nisi damnasset Pelagius, a catholicis episcopis damnaretur (a): nos vero eam gratis dari, et propterea gratiam nuncupari, et ex illa esse omnia sanctorum merita confitemur, dicente Apostolo, Gratia Dei sum quod sum 2 (I Cor. XV, 10). Ideo nos irridetis, et præ vo- Lis alta cervice contemnitis. Facti enim sumus opprobrium iis qui abundant, et despectio superbis (Paal. CXXII, 4). Consilium qnippeinopis confudistis quoniam Dominus spes ejus est (Psal. XIII, 6 ). It 49. In hac tamen re, unde nunc agimus, non video, cur dicas, «me habenas omnes, quibus cupidilates frenantur, incidere; i qui omni virtute secundum gratiam Dei, quae datur hominibui, omnes cupiditates frenandas esse decerno. Sed abs te quaero, utrum bonae an malae sint istae cupiditates, quas praedicas esse frenandas, et velut a me relaxentur, accusas. Puto enim non eas equorum vel quorumque animalium præter nos esse, sed nostras. In nebis sunt ergo malæ eupiditates, quas bene vivendo frenamus. llabenas igitur, quibus nou bonæ, sed malæ frenantur cupiditates, me praecidere criminaris. Harum est una concupiscentia earnis, ex qua et cum qua nascuntur, et propter quam renascuntur infantcs. Eo malo conjuges castos dico uti bene, adulteres male; tu contra eo bono adulteros dicis uti male, castos conjuges bene: continentiam melius eo non uti, ambo dicimus; sed ego eo malo, tu eo bono. Ac per hoc, quamvis Deo nostra conscientia, conversatio vero etiam bominibus, inter quos vivimus, nota sit; tamen ambo continentiam profitemur: et si quod profitemur agimus, istam concupiscentiam profecto ambo frenamus, adversus ejus repugnantes motus ambo bellamus;