Latin
Book 3
Augustine, Contra Julianum 3.5
Unproofread scanNot analysed yet
Ne argumento miserrimo utamini, quo universi utuntur haeretici, quos a perniciosa licentia leges imperatorum catholicorum premunt. Ones quippe hujusmodi dicunt, quod ipse dixisti, <Laborare illam partem rationis inopia, quae in disserendo cum terrorem subrogat, nullum a prudentibus impetrat, sed cæcum a meticulosis extorquet assensum. >Novi quidem hæretici vos estis. sed istam pene omnium hæreticorum veterem vocem cum cæteris agnovistis atque tenuistis. Nec vos nec alios decipiatis, velut talem vocem habentes adversum nos, qualem nos adversum Donatistas, quos ad Collationem nobiscum venire per imperialia jussa compulimus (illorum enim furor occupaverat Africam totam, net prædicari a Catholicis veritatem contra suum patiebantur errorem, violentis aggressionibus, latrocinationibus1, itinerum obsidionibus, rapinis, ignibus, caedibus multa vastantes, cuncta terrentes): cum qaibus apud episcopos, quos communes non habebamus, nihil agere poteramus; quod vero ante ferme centum annos majores nostri cutn eis egerant, jam populorum memoria non tenebat. Haec igitur neces- 'silas compulit, ut saltem gestis nostra Collatione confectis, eoruin contunderemus inverecundiam, et reprimeremus audaciam. Vestra vero apud competens judicium communium episcoporum modo causa finita est: nec amplius vobiscum agendum est, quantum ad jus examinis pertinet, nisi ut prolatam de bac re sententiam cum pace sequamiui: quod si nolueritis, a turbulenta vel insidiosa inquietudine cohibeamini. Similes autem potius estis Maximianistis, qua cupientes exiguitatem suam nomine saltem certaminis censolari, et ideo videri aliquid apud eos, quibus contemptibiles erant, quia inire nobiscum sinerentur examen; interpellantes eos et libellum dantes provocantesque contempsimus. Magis enim de certamine nominari desiderabant, quam formidabant in certamine superari: nec sperabant victoriæ gloriam, sed famam requirebant Collationis, quia multitudinis non liahebant. Si ergo putatis ideo vos esse victores, quia non vobis datum est quale desideratis examen; Maximianistae vos ad ista vaniloquia præcesserunt: quamvis dederit vobis Ecclesia catholica judicium, quale debuit, ubi causa vestra finita est: illis autem nullum dare dignata est; quia non a nobis sicut vos, sed a Donatistis fuerant segregati. Si autem in Maximianistis videtis non esse consequens, ut qai conferre in aliquo judicio non sinuntur, putari debeant de veritate confidere: nolite ulterins hæc vana jactare; vobisque sufficiat, quod vos Ecclesia catholica et materna lenitate sustinuit, et judiciaria severitate, vel potius medicinali necessitate damnavit.