# Contra Julianum 3.50.1-20

Augustine, Contra Julianum, 3.50.1 to 3.50.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.50.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.50.1

Gloriosa te per continentiam profiteris exercere certamina: contra quid, rogo? Quid dicturus es, nisi contra carnis concupiscentiam? Sed utrum amicam, an adversariam? Numquid nisi adversariam respondebis? Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: hæc enim invicem adversantur, sicut Apostolus testis est (Galat. v, 17). Forlassis ergo eam laudare te fingis, si pugnare non lingis. Nam quomodo fideliter simul agas duo ista, non video, ut et laudes vclut amicam, et expugnes velut inimicam. Unum eorum credimus: sei elige quid credamus. Si ex animo pugnas, non ex animo laudas. Si autem simpliciter agis in præconio, colludis in praelio 1. Ego sane quia inimicus tibi non sum, sicut inimicum tibi est illud quod habitat in carne tua malum, quamvis potissimum cupiam, ut hoc malum et doctrinæ sanitate vituperes, ct vitae sanctitate debelles: tamen ex his duobus, quorum putari potes unum ex animo facere, alterum fingere; malim te fallaci.er laudare concupiscentiam, quam fallaciter expugnare. Tolerabilius enim lingua tua, quam vita mentitur: tolerabilius sententia, quam continentia simulatur. Fingis quippe laudem, qua sis adversarius sententiae meae; si non fingis castitatem, qua es adversarius concupiscentiae tuae. Ita fiet ut nec contra me diutius proferas fallaciter verbum, si veraciter geris contra libidinem bellum. Sed sive unum horum fingas, sive utrumque ( quod nescio quemadmodum ex animo facias, id est sine ulla simulatione, et pugnes contra quod laudas, et laudes contra quod pugnas): ego tamen id quod est mitius de te credens, velut cum debellalore libidinis ago; et nuptias non dico malas, sed bene uti malo, quas tu dicis bene uli bono, bonum esse dicens coneupiscentiam carnis, quam tamen in te debellando malum esse convincis. Quomodo antem cum illa, etiam qui ea bene utuntur, belligerent conjugati, jam superius disputavi.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
