# Contra Julianum 3.53.17-39

Augustine, Contra Julianum, 3.53.17 to 3.53.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.53.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.53.17

Quod quidem bonum sine isto malo fierct, si nemo peccasset. Nunc ergo sine isto malo esse non potest, sed nou ideo malum est. Sicut e contrario, nullum malum sine aliquo bono esse potest, nec ideo bonum est. Opus enim Dei bonum est in natura, sine quo tamen esse non potest voluntas mala. Ac per hoc sicut adulterium non potest esse sine bono naturæ, nec ideo bonum est: ita connubium non potest esse sine malo concupiscentiae, nec ideo malum est. Quapropter etiamsi tibi concedatur, < omnem causam mali esse expertem boni; > nihil hinc refertur ad nuptias, quæ non sunt causa mali. Neque enim concupiscentiæ malum nuptiae fecerunt; sed quo bene uterentur, paratum invenerunt. CAPUT XXIV.- 54. < Non evadit, > inquis, < res illa supplicium, cujus participatione etiam alia trabunt reatum. > Hoc si de concupiscentia carnis sen. lis, non absurde sentis. Hoc enim malo bene utuntur fideles conjugati, et ex hoc qui generantur reatum trahunt, ideoque et ipsi regenerandi sunt. Id autem malum non evadit supplicium: hoc est enim ejus supplicium, ut cum generatis, si regenerati non fuerint, puniatur; in rcgeneratis autem, cum ex omni parte sanati fuerint, consumatur. < Si trahitur, I inquis, < et de nuptiis originale malum, causa mali cst conventio nuptiarum. > Quid si alius dicat, Si trahitur de natura voluntas mala, causa mali est constitutio naturarum? nonne falsissimum est? Sic ergo et quod ipse dixisti; quamvis originale malum non de nuptiis trahatur, sed de carnali concupiscentia; contra quod malum et ipse confligis: quo malo conjugati bene utuntur, si sola conjuges propagationis gratia misceantur; et si peccatum uon praecessisset quod in omnes homines pertranstit, nec fuisset profecto malum quo bene uterentur, et tamen ut procrearent filios miscerentur.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
