# Contra Julianum 3.58

Augustine, Contra Julianum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.58

Arguis me, quod < eos parvulos qui mundum Impleverunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus, et de morbo natos, et ab exordio reos definiam. I Parvuli opos diaboli substantialiter non sunt: sed opere diaboli originaliter rei sunt. Et ideo Christus, quod et ipse confiteris, etiam pro parvulis mortuus est; quia et ad ipsos pertinet sanguis, qui in remissionem fusus est peccatorum (Matth. XXVI, 28): a quo illos sanguine facitis alienos, cum eum negatis trahere originale peccatam. Nec succenseas quod concupiscentiam dixi morbum, cui et tu confessus cs provisum fuisse remedium. Exordium vero parvulorum, ex quo nascerentur, in Adam fuit; quo per peccatum vitiato atque damnato, alterum eis Christus, ex quo renascerentur, instituit. CAPUT XXVI. — 59. < Si ante peccatum, I inquis 7 < per Deum creatum est unde homines nascerentur, per diabolum autem unde parentes commoverentur; adscribitur sine dubio sanctitas nascentibus, et culpa generantibus. > Quid dicis, < parentes commoverentur? I Si pictate voluntatis, qua optat filios quisque suscipere; et hoc per Deum institutum: si autem perturbatione libidinis, eui nec excitandæ nec auferendae suflicit voluntatis arbitriam; naturae vulnus est de praevaricatione, quam diabolus persuasit, inflictum. Recte itaque a me dictum est, < Fieret sine isto morbo seminatio filiorum in corpore vitae illius, sine quo nunc fierinon potest in corpore mortis. bujus) (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. i, cap. t).

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
