# Contra Julianum 3.6.1-17

Augustine, Contra Julianum, 3.6.1 to 3.6.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.6.1

Sed ne superfluis immoremur, omitto tumultus maledictorum et conviciorum tuorum, site quæ in principio congessisti operis lui, sive quae per omnes eosdem quatuor libros pene nusquam spargere destitisti; ne gravibus hominibus neuter nostrum disputator gravis, sed levis uterque litigator appareat. ideamus jam potius quid afferas, unde me, sicut promittis, ostendas homines et nuptias diabolo auctori tribuere. CAPUT II. — 7. Certe redarguenda libi IUl'a verba proponis; quibus propositis velut respondens, persuadere conaris, « contra me ipsum locutum me fuisse: qui cum propter meam defensionem dixerim, ab hæreticis novis dici nos damnatores esse nuptiarum, operisque divini, postea id abstulerim, dicendo in seinis unciis' possideri hominem nascentem a Deo et a diabolo, vel potius totum a diabolo possideri, prorsus eicluso Deo velut ab universa sua possessione, quod cst homo. > Ubi est acumen tuum, quo libi videris et categorias Aristotelicas assecutus, et aliam dialecticæ artis astultam! Itane non attendis hoc, quod mibi de parvulis objecisti, de quibuslibet majoribus malis hominibus utrique nostrum objici posse ab aliquo adversario veritatis? Interrogo enim te, quid de nondum regenerato homine pessimo quocumque respondeas. Saltem istum confiteris esse sub diabolo, nisi renascatur in Christo: an et boc negas? Si negas, qui sunt ergo quos Deus eruit de potestate tenebrarum, et transfert ad regnum Filii charitatis su;c? Si autem conGteris, quæro utrum in tali homine in potestate adhuc posito tenebrarum habeat Deus aliquam potestatem. Si dixeris, Non habet: respondebitur tibi, Ergo Deus de sua possessione a diabolo exclusus est. Si dixeris, Habet: respondebitur tibi, Ergo Deus et diabolus in semis unciis hominem possident; et tibi ab imperitis calis invidia concitabitur, qualem tu mihi, qui vis peritus putari, de parvulis ab ortu recentibus concilarc voluisti. Ecce primum argumentum tuum quanta facilitate destructum est, dum attendere negligis, sic esse homines sub diaboli potestate, antequam redimantur a Christo, ut tamen Dci potestati, non solum hi, sed ne ipse quidem diabolus subtrahatur.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
