# Contra Julianum 3.6.18-41

Augustine, Contra Julianum, 3.6.18 to 3.6.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.6.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.6.18

CAPUT III. — 8. De Uaptismi sane quaestione, quam vobis apud ignaros invidiosam mendaciis nostris factam fuisse conquestus es, vix dici potest, quam eleganter existi, hanc a vobis amolitus invidiam, eo quod parvulos baptizandos esse fateamini, quia i gratiam Baptismatis > dicitis, « non pro causis esse mutandam, quod ipsa dona sua pro accidentium capacitate dispensat. Ideoque Christus qui est sui operis redemptor, auget, > inquis, I circa imaginem tuam continua largitate beneficia; et quos fecerat condendo bonos, facit innovando adoptandoque meliores. > Hoccine est totum, cur vobis de Baptismate parvulorum faciendam non existimatis invidiam? quasi quisquam nostrum vos dixerit negare, baptiza- I'i parvulos oportere. Non eos dicitis nou dcbere baptizari; sed pro magnitudine sapientiae vestræ, res mirabilcs dicitis: In Sacramento Salvatoris baptizantur, sed non salvantur; redimuntur, sed non liberautur; lavantur, sed non abluuntur; exorcizantur ct exsuffantur, sed a potestate diaboli non eruuntur. Hac sunt sententiarum portenta vestrarum, hæc in. opinata mysteria dogmatum novorum, hæc paradoxa Pelagianorum hæreticorum, mirabiliora quam Stoico. rum philosophorum. Ut enim hæc dicatis, timetis audire, Si salvantur, quid in eis ærgrotabat? si liberantur, quid in eis servitutis vinculo tenebatur? si abluuntur, quid in eis latebat immundum? si eruuntur, quo interito erant sub diaboli potestaie,qui propria iniquitate non erant rei, nisi quia trahunt, quod negatis, originale peecatum? Et ad hoc negatis, non ut eos salvos, liberos, mundos, nulli hosti subditos asseratis; non enim aliquid eis opitulatur vestrum testimonium falsum, ante judicem verum: sed ut illis in mala vetustate remanentibus, vos noram sectemini vanitatem. Non enim vestra, sed illins est vera sententia, qui dixit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare ili regnum. Dei (Joan. III, 5).

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
