# Contra Julianum 3.60

Augustine, Contra Julianum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.60

Quod autem argumentaris, < ad bonum fecunditatis parvulos pertinere, quae Dei benedictione ante morbum libidinis instituta est; non ad ipsum libidinis morbum, si postea peccantibus accidit; atque ideo sanctitatem adscribendam esse nascentibus, et generantibus culpam: > non attendis peccato illo magno universam in deterius mutatam fuisse naturam, unde fuerat propago ducenda. Sic enim posses dtcere, Evam solam, non cæteras feminas dolores parturitionis sentire debuisse; quoniam bencdictio qua dictum est; Crescite, et multiplicamini (Gen. I, 28), ex qua filii procreantur, ante facta est, quam fuisset muliebris sexus illa maledictione punitus. Sed si boc dixerimuS, aliqua respondebitur, sicut ex peccato illo, ita ex maledicto iu pejus totam mutatam fuisse naturam, unde trahitur originale peccatum et jugum grave super filios Adam. 6i. Non enim, sicuttu argumentaris, « Judxum sub lege positum describebat Aposlolusdiceniem, Scio quia non habitat in me, hoc eat incarne mea, bonum; et, Non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum; et, Mihi malum adjacet; et, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ: i sed describebat humanam in hac corruptibili carne naturam, uon opere Dei cum vitio primitus institutam, sed ex voluntatis arbitrio vcniente primorum hominum vitio sauciatam. Cujus enim vox est, Infelix ego homo, quismeliberabit de corpore mortis hujus? Gralia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 18,20,23-25) 1 Numquid Judæi? Absit: sed sine dubitatione Christiani. Ejus ergo voces sunt etiamillæ superiores, ex quibus hæc consequenter expressa est. Ipse enim dixit, Gratia Dei me liberabit de corpore mortis hujus per Jesum Christum, Dominum nostrum; qui dicebat, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
