# Contra Julianum 3.62.26-41

Augustine, Contra Julianum, 3.62.26 to 3.62.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.62.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.62.26

Sicut enim tune perficitur carnis concupiscentia, cum consentit ei spiritus ad opera mala, ut non concupiscat adversus illam, sed cum illa: sic et bona opera nostra tunc perficientur, quando ita spiritui caro consensent, ut adversus eum etiam ipsa non concupiscat. Hoc enim volumus, cum perfectionem justitiæ concupiscimus; hoc intentione non intermissa velle debemus I: sed quia id perficere in ista corruptibili camo non possumus, ideo dilit ad Romanos, Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom. VII, 18). Vel, sicut habentcodices græci, Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non: id est, non mihi adjacet perficere bonum. Non ait; Facere; sed, perficere bonum. Quia facere bonum, est post concupiscentias non ire (Eccli. XUIII, 50): perficere autem bonum, est non concupiscere. Quod ergo est ad Galatas, Concupiscentias carnis ne perfeceritis: hoc e contrario est ad Romanos, Perficere autem bonum non invenio. Quia nec illae perficiuntur in malo, quando eis non accedit nostrae voluntatis assensus: nec nostra voluntas perficitur in bono, quamdiu illarum cui non consentimus permanet motus. Ipse autem conflictus, in quo etiam baptizati velut in agone decertant, cum caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem; ubi et spiritus facit bonum opus, non consentiendo concupiscentiæ malæ, sed non perficit, quia ipsa mala desideria non absumit; et caro facit malum desiderium, sed nec ipsa perficit, quia non sibi consentiente spiritu, et ipsa ad opera damnanda non pervenit: iste ergo conflictus non Judæorum, nec quorumlibet aliorum, sed plane Christianorum fidelium et bene vivendo in boc certamine laborantium, breviter ostenditur ad Romanos, ubi ait, Igitur ipse ego mente servio legi Dei, earne autem legi peccati (Rom. VII, 25).

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
