# Contra Julianum 3.64

Augustine, Contra Julianum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.64

Et tamen succenses mihi, quia dixi, < Hæc enim qum ab impudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia i (De Nupt. et Concup., lib. 1, n. 1): et iratus impudentius multa dicis, vos extollens, < tanquam * Scripturis sanctis et rationi certissimae congruentes, eo proposito non esse in natura Malum defendatis, ut ad virtutum studia homines incitetis; inculcantes nullum cuhnen ita arduum esse virtutis, ut non ad illud adjuvante Deo mens queat fidelis evadere; atque ob hoc dicatis non esse in carne mali necessitatem, ut. erubescat unusquisque laudabiliter conditus, deformiter vivere, ac sic pudor turpi occurrat ignaviae de commendatione nobilitatis ingenitae: > et caetera hujusmodi, quae satis eloquenter in vestra praedicatione jactasti, nos contra deprimens, et dicens, « quod dubium non sit eversionem sanctitatis, contaminationem pudicitiæ, morum Iabem nostris convenire, imo inesse dogmatibus: neque id esse me negaturum, qui ideo, > sicut dicis, < in naturae invidiam malac conversationis sordes refundo, ut peccantibus metum demam; quorum obscenitates, Apostolorum et sanctorum omnium consolor injuriis, eo quod vas aureum apostolum Paulum saepe dixisse commemorem, Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, illud facio > (Rom. vI, 15): et caetera hujusmodi.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
