Latin
3.9.1 to 3.9.14
Augustine, Contra Julianum 3.9.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Verum vos excellentissimi amatores illius vitæ, quae futura est æterna cum Christo, nullam paenam putatis esse imaginis Dei, in æternum exsulare a. iegno Dei I: cum si parvam paenam esse diceretis, non esset hæc vox beati amatoris illius regni, sed miseri contemptoris. Porro autem, si quod huic surficit causæ, parvam saltem paenam fatemini esse, quæ magna est, ut imago Dei non sinatur intrare in regnum Dei; obsecro, aperite qualescumque oculos, et videte qua justitia paena ista infigenda sit parvulo, quem clausis oculis originali obnoxium negatis esse peccato. Omitto commemorare quæ mala in hac ipsa transitoria vita pene omnes patiantur infantes, et quomodo explicetur quod dictum est, Grave jugum super filios Adam a die exitus de,'entre matris eorum, usque in diem sepulturce in matrem omnium (Eccli. XI. ,1). Quæ utique mala sub justo et omnipotente Deo non irrogarentur ejus imagini, quibus malis in virtute exerceri infantilis aetas non potest dici, si nulla ex parentibus mala merita traherentur. Hæc autem mala parvulorum, non ea quae habere negantur a vobis, sed quoe perpeti cernuntur ab omnibus nobis, tu praetermittis omnino, nec respicis: sed spaLiaris tibi* vir disertissimus, et exerces ingenium ac linguam tuam in laude naturae. Natura ista in tantas et tam manifestas collapsa miserias, salvatorem, liberatorem, mundatorem, redemptorem. Christum habet necessarium; non Julianum, non Coelestium, nrm Pelagium laudatorem. Quam quidem redimi non fatereris in parvulis, nisi quia hoc Cœlestius apud Carthaginem gestis ecclesiasticis, ora christiana ncn sustinens, fassus est. Cæterum, rogo te, quomodo potest intelligi ista redemptio, nisi a malo, redimente. illo qui redimit Israel ab omnibus iniquitatitus ejus (Psal cxxix, 8)? Ubi enim redemptio sonat, intelligitur et pretium: et quod est hoc, nisi pretiosus sanguis agni immaculati Jesu Christi (I Petr.