# Contra Julianum 3.9.15-40

Augustine, Contra Julianum, 3.9.15 to 3.9.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/3.9.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/3.9.15

I. 18, 49)? De hoc autemn pretio quare sit fusum, quid interrogamus alium? Redemptor ipse respondeat, dicat Ipse mercator. Hic eat, inquit, sanguis meus qui pro multis, effundetur in remissionem peccatorum (Matlh. xxvi, 28). Pergite adhuc, pergite, cl sicut dicitis, In Sacramento Salvatoris baptizantur, sed non salvantur; redimuntur, sed non liberantur; lavantur, sed non abluuntur; exorcizantur et exsufflantur, sed a potestate diaboli non eruuntur: sic etiam dicite, Funditur pro eis sanguis in refnissioncm peccatorum, sed nullius peccati remissione mandantur. Mira suqt quæ dicitis, nova sunt quæ dicitis, falsa sunt quæ dicitis: mira stupemus, nova cavemus, falsa convincimus. CAPUT IV. — IQ. Nonne ipse dixisti, Administrationem corporis sic animo esse commissam, ut fructys operis fieret utrique communis, et vel virtutis exercitae gaudia, vel insolentiæ poenas cum ejus quam hic non bene rexerat, carnis afflictione sentiret? > Responde igitur, quare in hac ips. vita afflictione carnis anima crucietur infantis, cujus ei meritum, quia non bene rexerit carnem, adhuc non potest imputari. c Naturam i dicis < humanam in exordiis nascentium innocentiæ dote locupletem. > Fatemur sane, quantum ad peccata pertinet propria: cum autem etiam originali negatis obnoxios, respondete, quo merito tanta innocentia nonnunquam cæca, nonnunquam surda nascatur. Quod vitium etiam ipsam impedit 0- dem, Apostolo testante qui dicit, Igitur fides ex auditu (Rom. x, 17). Jam vero quis ferat, quod ad ipsum spectat animum, imaginem Dei < innocentiæ, > sicut asseris, dote locupletem, fatuam nasci, si nulla ex parentibus mala merita in parvulos transeunt? An ita est quisquam vestrum fatuus, utfatuitatcm nullum malum putet; cum Scriptura dicat, Mortuum septem diebus, fatuum vero omnibus diebus esse lugendum (Eccli. XXII, 13)? Quis autem nesciat, quos vulgo moriones vocant, natura ila fatuos, ut quibusdam eorum pene sensus pecorum conferatur? Et non vultis fateri genus humanum ex initio quo deseruit Deum, trahere damnatæ originis noxam his omnibus dignissimam pœnis, nisi ubi parcit ratione dispositionis occultae inscrutabilis sapientia Conditoris.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
