Latin
3.9.41 to 3.9.56
Augustine, Contra Julianum 3.9.41-56
Unproofread scanNot analysed yet
Qui nec ab ipsa uniyersa massa perditionis abstinet sut operis bonum: ut ex malis vitiorum condat, licet cum malis, in quantum bona est, rationalem mortalemque naturam, cujus nemo esse potest conditor, praeter ipsum, et in generatione damnata, præbeat vasis misericordiæ regenerationis auxilium. CAPUT V. —11. Frustra itaque putas, i ideo in parvulis non esse delictum, quia sine voluntate, quae in eis nulla est, esse non potest. I Hoc enim recte dicitur propter proprium cujusque peccatum, non propter primi peccati originale contagium: quod si nullum esset, profecto nulli malo parvuli obstricti, nihil mali vel in corpore, vel in anima, sub tanta ju. sti Dei potestate paterentur. Quod tamen et ipsum a mala voluntate priorum hominum sumpsit exordium1. Ita nisi voluntas mala, non est cujusquam ulla origo peccati. Hæc si sapias, simpliciler et veraciter gratiam Christi erga parvulos confiteberis, nec cogeris res iro. piissimas atque absurdissimas dicere, aut baptizandes non esse parvulos, quod quidem postea estis fortasse dicturi, aut tam magnum Sacramentum sic in eis esse ludibrium, ut in Salvatore baptizentur, sed non salventur; a liberatore redimantur, sed nun liberentur; lavacro regenerationis laventur, sed non abluantur; exorcizeantur et exsufflentur, sed a potestate tenebrarum non eruantur; sit eorum pretium sanguis, qui in remissionem fusus est peccatorum, sed nullius peccati remissione purgentur. Hoc totum propterea, quia timctis dicere, Non baptizentur; ne non solum facies vestræ sputis oblinantur virorum, verum etiam capita sandaliis muliercularum commitigentur.