# Contra Julianum 30.19-29

Augustine, Contra Julianum, 30.19 to 30.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/30.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/30.19

Pri. muni, quod universitas rerum quam condidit Deus, uon potest esse sine malis, nec ideo tamen mala communem laudem possunt hjberc cum bonis. Deinde, si < ficri non potest ut quod bonum est non habeat communem cum eo laudem, sine quo esse non potest; profecto et quod malum est, fieri non potest 2 ut non habeat communem cum eo vituperationem, sine quo csse hon potest. Vituperemus igitur opera Dei, sicut vituperamus mala quae sine illis esse non possunt. Nulium cuim malum cst nis! in aliquo opere Dci, nec sine illo csse omniuo alicubi potcat. Vitupera ergo, ut te non longius muttam, membra humana, sicut vituperas adulteria, quat sinc illis membris esse non possunt. Quod si nun facis, ne tibi quoque ipsi manifestus insanus apparcas: potest igitur nuptiarum bonum non babere laudem communem cum libidine, sine qua esse nunc non potest; sicut quodlibet malum potest uon habere communem vituperationem cum opere Dei, sine quo esse nunquam potest. Sicut autem ista definitio tua falsa et inanis est, ita omnia quaeci illa tanquam consequentia nexuisti.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
