# Contra Julianum 34

Augustine, Contra Julianum, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/34

Quod autem < de claudicatione et perventione » dixi (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. i, n. 8), si fraude non agis, non intellexisti. Non enim < pcrvemioncm accipi volui hominem qui nascitur de con. cubitu conjugali, i quod me sensisse arbitraris aut fingis: sed perventionem dixi quod bonum habent in fine officii sui nuptiæ, etiamsi nullus inde nascatur. Seminare quippe ad virum pertinet, excipere ad feminam. Huc usque conjugcs opere suo possunt. Ad hoc dixi sane sine claudicatione non posse, hoc est, sine Hbidiuc, perveniri. Ut antem concipiatur fetus atque nascatur, divini est operis, non humani: qua tamen intentione ac voluntate, etiam illud bonum quod ad earum opus pertinet, peragunt nuptiae. Sed q'tia ipse fetus damnationi nassitur, si non renascniur; eo usque pertendunt, non operis sui velut ambulationis, scd voluntatis fine christiana conjugia, ut regenerandus generent: propter quod in eis vcra, hoc est, Duo placens est pudicitia. Sine fide cnim iun possibile est Deo placere (Hebr. x!, 6). CAPUT IX (a). — 35. Vcnis deinde ad illud, uhi egimus ex Apostoli testimonio, ut sciat unusquisque suum vas, id cst suam conjugem, possidere, ton in morbo desiderii, sicut Gentes quæ ignorant Deum (t Thess. iv, 4,5): qnod exponens dixi, < Non conjugalem, hoc cst licitum honestumque concubitum, fuisse prohibitum, sed ut operis hujus causa sit voluntas propaginis, non carnis voluptas; et quod sine libidine fieri non potest, sic tamen liat, ut non propter libidinem Gat » ( De Nuptiis et Concupiscentia, lib. i, ttM. 9, 16). Ibi tu cxdamas: v altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei ( Rom. xi, i3 )! qui extra futuram operum retributionem cx multa parte liberum arbitrium formam voluit implere judicii! Justissime enim sibi bonus homo, inquis, < malusque committitur, ut et bonus se fruatur, et maius se ipse patiatur. > Qua: prorsus exclamatio tua ' ad rem non portinet, qua te sentis urgeri: nec tuo clamore pondus quo premeris sublevas, impium dogma vestrum mordictis tenens, quo vobis placet etiam bonum hominem divino judicio sibi quemque committi, ne scilicet ci sit nccessaria Dei gratia, velut idoneo qui semetipsum agat. Sed absit ut ita sit. Prorsus qui sibi committuntur, et a semetipsis aguntur, non sunt boni, quia non sunt filii Dei. Quotquot enim spiritu Dei aguntur, At filii sunt Dei (Rom. VIII, 14). Puto quod agnoscas in hac sententia dogma apostolicum, quo illud subvertitur vestrum.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
