Latin
Book 5
Augustine, Contra Julianum 38
Unproofread scanNot analysed yet
Soles libenter commemorare, quibus te adjuvari putas, auctorum sententias sæcularium. Intuere honesto corde, si potes, quid de Catone poeta cecinerit: Urbi (inquit) pater est, urbique maritus; Justitiæ cultor, rigiJi servatur honosti, in commune bonus; nullosque catonis in actus Subrepsit partemque tulit sibi nata volontas. (Lucan. Pharsal. lib. 2, vers. 588-301). Qualis enim vir Cato fuerit, et utrum in eo vera virtus honestasque laudata sit, alia quæstio est: ad quemlibet tamen finem sua rcferret officia, non utique sine voluptate filios procreavit; et tamen nullos Catonis in actus subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas: quoniam et quod non faciebat sine voluptate, non faciebat propter voluptatem; nec in morbo hujus desiderii snum vas possidebat, quamvis ignoraret Deum; si talis fuit qualis prædicatur. Et non vis intelligere quod ait Apostolus, Ul sciat unusquisqne vestrum suum vas possidere, non in morbo desiderii, sicut Gentes, quoe ignorant Deum.