Latin
39.67 to 39.86
Augustine, Contra Julianum 39.67-86
Unproofread scanNot analysed yet
Motibus igitur suis anima quos habet sccundum spiritum, adversatur aliis motibus suis quos habet secundum carnem; et rursus, molibus suis quos habet sccundum carnem, adversatar aliis motibus suis quos babct secundum spiritum: et idco dicitur, caro concupiscere adversus spiritum, ct spiritus adversus carncin. Sed propter boc et de ipsa anima dictum cst, Renovatur de die in diem (H Cor. a, i6). Neque enim ipsa in sanctitate non proficit, cum magis magisque minuit eas, quibus non consentit, carnales cupiditates. Jam baptizatis quippe dicebat Apostulus, Mortificate membra vestra quæ sunt super terram. lbi et fornicatio, et mala concupiscentia, et avaritia nominatur (Coloss. in, 5). Quomodo ergo mortificat jam baptizatus fornicationem, quatn non jam perpetrat, et secundum te <nec habct ali. quid quod mortificet? i Quomodo, inquam, obtempcrat Apostolo dicenti, Mortificate fornicationem; nisi cum desideria ejus quibus non consentit expugnat, quae in bene proficientibus ',ct omnino non fornicantibus, ncc consensione, nec opere, etsi non desunt, tamcn qnotidic minuuntur? Hoc agitur in teinplo Dei, quando adjuvante Dco agitur quod praecepit Deus. Opera spiritus eriguntur, opera carnis mortificantur. Si enim secundum carnem vixerit s, iti. quit, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Et ut scirent se hoc non facere fis! gratia Dci, continuo suhdidit: Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi fiili sunt Dci (Rom. VIII i3, 14 ). Ac per hac quicumque aguntur Dei spiritu, ipsi facta carnis mortificant spirili.