Latin
Book 4
Augustine, Contra Julianum 4
Unproofread scanNot analysed yet
Quis autem nostrum suspicatus est, <usum conjugum a diabolo fuisse repertum? Quis commixtionem corporum per malum prævaricationis >credidit <accidisse; >cum sine his nuptiæ prorsus esse non possent? Sed malum quo bene utuntur, nullum esset, si nemo peccasset. Quod dixi, mihi objice, ut purgem: nam si et quod non dixi, mihi objicis, quando finimus?