Latin
Book 6
Augustine, Contra Julianum 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quis est enim mundus, de quo dicit Salvator mundi et victor mundi, Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera ejus mala sunt (Id. vn, 7)? Numquid terrae ac maris, coeli ac siderum ma! a sunt oper a? Sca utique mundus istc homines sunt. Ncc ab isto mundo quisquam liberandus eligitur, nisi gratia Dci pcr Jesum Christum Dominum nostrum: qui dedit carnem suam pro mundi vita; quod non fecisset,nisi munuum invenisset in morte. Quis cst mundus de quo dicebat Judnpis, Vos de hoc mundo eatis; ego non sum de hoc mundo (Id. VIII. 23)? Postremo, quis est mundus de quo elegit Jesus discipulos suos, ut jam de mundo non cssent, et eos de quo jam non crant, ipse mundus odisset? Sic enim loquitur Salvatur mundi, lux mund! ; sic, inquam, loquitur: Hæc mando vobis, ut diligatis invicem. Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vcro de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo; propterea, odit vos mundus (Id. xv, 17-19). Si non addidisset, ego elegi vos de mundo; putari posset, ita dixisse, de mundo non estis, quemadmodum de se ipso dixerat, Ego non sum de hoc mundo. Neque enim et ipse fuit de mundo, et electus est inde ut non esset de mundo. Quis hoc dixerit christianus? Nec secundum hoc enim quod homo esse dignatus est, Filius Dei de mundo fuit. Quid ita, nisi quia in illo peccatum nunquam fuit, propter quod umnis homo prius mundo, non Deo nascitur, et ut Dco pascatur de mundo eligitur qui renascitur ut jam non sit de mundo? Propter quod ab co princeps mundi ejicitur foras, sicut ipse testatur, dicens: Nunc judicium eat mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras (ld. xn, o!) .