Latin
43.38 to 43.60
Augustine, Contra Julianum 43.38-60
Unproofread scanNot analysed yet
nec sanguinem, sed tanquam sanguinem »(Cicero, lib. 5 de Natura deorum ); et hac occasione de philosophorum litteris ad rem quae inter nos agitur non pertinentibus, tanto ineptius qnanto velut doctius delirares. Quis an:cm nostrum cit, <Quidquid in præsenti sacculo agitur, esse culpandum; >cum hic ipse Christus tauta egerit bona, scd ut nos erueret de præsenti saeculo malo? CAPUT XV. —45. Quam porro diligenter et congruenter exponas apostolicum testimonium, ubi ait, Spe salvi facti sumus, et cætera, usque ad redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 24, 23), opera! pretium est intueri. Dicis enim quod <illa resurrectio non peccata dimittat aliquarum, sed expurget1 merita singulorum. Reddit enim unicuique, t in quis, <secundum opera sua, >nec tamen dicis, secundum quae opera sua regnum Dei parvulis reddat. Et peccata quidem nulla remittuntur in regno: sed si nulla remitterentur in judicio illo novissimo, puio quod Dominus non dixisset de quodam peccato, Non remittetur neque tn hoc sæculo, neque in futuro (Matth. XII, 52); quando sibi remitti sperabat latro ille, qui dicebat, Memento nrM, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 45). De qua re, quoniam profundissima quaestio est, non cst modo præciptanda sententia. Cur autcm in regno nulla peccata remittit Dcus filiis suis, nisi quia non invenit quod remittat? Non enim poterunt ibi esse peccata, ubi spiritus, non dico non consentit concupiscentiae carnis, sed nec concupiscit adversus carnem, quia nec caro adversus eum; illa ineffabili salute perfecta, qu:c nunc non fit in Daptismo, ubi remittuntur quidem cuncta peccata, sed remanent carnalium concupiscentiarum mala, cum quibus post Baptismum, si tamen proficiunt, exerceant sive conjugati gloriosa, sive continentes gloriosiura certamina: quod et ipse confiteris (Supra, lib. 3, n. 42); sed nescio qua miseria, quando pro vcritate loqueris, tunc te ipse non audis.