# Contra Julianum 46

Augustine, Contra Julianum, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-julianum/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-julianum/46

Describens quippe illam summam resurrectionis icHcitatem, dicis, « ncminem jam ibi justorum lividum facere corpus suum, et servituti subjicere; neminem humiliare animam suam stratis duris ct pædore membrorum. > Responde crgo cur hic ista faciat, qui omni malo in Baptismate caruit: cur audet lividum facere templum Dei? Nonnc membra cjus membra sunt utique templi Det? Cur ergo non suavi odore, scd pacdorc templi cjus, aut invitat praæsentiam, aut impetrat misericordiam, aut placat iram cjus? Nihitnc mali castigat, domat, vincit, opprimit in templo Dci, etiam livore et pydore ipsius templi Dei? Nonne attendis, nonne perspicis, quia tam vchementer corpus suum persequens, si nihi! ibi per. sequitur quod displicet Deo, frustra persequendo t''in. plum cjus facit injunam magnam Deo? QnLi tergiversaris, quid cunctaris apertius coufiteri? Illud profetio, illud est quod iste, cujus livorem pædoremque prædicas, in sua carne persequitur, unde dicebat Apostolus, Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum (Rom. vit, 18). Quam vocem baptizat! esse cur negas, cnm opera vocis Imjus in livore corporis et membrorum pxdore cognoscas? Neque enim hxe sancti, vel Dei flagellis, vel ab inimicis to- Jorant patiendo, sed ipsi sibi ingerunt continendo. Et utquid hinc, nisi contra carnis concupiscentiam spiritu concupiscendo? Quod nimirum et ipse sensisti. Cnm enim deseribens fclicitatcm futurrc vitæ, addi? disses atque dixisses, < Nemo conviciis fcliccn) impudentiam, ncmo maxillas palmis, nemo subjicict terga verberibus; nec conflare studebit de infirmitate virtutem; nec cum inopia frugalitas, nec cum moeroribus magnanimitas: » quare dicere noluisti, Nec cum carnis concupiscentia castitas 1; scd festinasti sensum concludere, atque dixisti, < nec patientia cum dolore luctabitur; nihil aliud commemorans nisi quod forinsecus irruens fortitudine toleratur, non quod intus se commovens castitate comprimitur? An forte nos arguis tarditatis, qui non intellexerimus, hoc te jam significasse superius, cum de livore corporis diccres et labore ac paedore membrorum? Quando enim non ab hoste, sed a se ipso affligitur fortis, in ipso intus est qui vincendus est hostis.

---

Augustine, Contra Julianum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp747/tmp747/tmp747.tmp747.opp-lat1.xml.
